STRAMEN

STRAMEN
STRAMEN
ex Graeco ςτρῶμα, quod ex hordeo optimum esse, habet Plin. l. 18. c. 7. inter alios usus, non capiti solum, contra Solis ardorem, aestivô tempore, tuendo, sed et calceandis quoque pedibus inservire, tradit de popularibus suis Ben. Balduinus: Fiunt autem istiusmodi calcei e contusis contextisque seqetum calamis; quemadmodum veteres Aegyptii iuncum marinum, Hispani spartum alleis contudere, quo facilius in funes contorqueri aut in strata contexi, aut in calceos compingi possent. Idem vero eorum usum domorum septis non egredi, docet l. de Calceo antique c. 3. Insuper somnum Ascetis et mollitiem aversantibus gratiorem reddit. Sic de Agesilao C. Nepos. 8. Quum ---- in acta cum suis accubuisset, sine ullo tecto, stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis, neque huc amplius quam pellis esset iniecta etc. Quod Lacedaemonios cum Gallis Germanisque veterib. commune habuisse, ex Athenaeo discimus: Κελτοὶ τὰς χοὰς προτίθενται χόρτον ὑπο βάλλοντες καὶ ἐπὶ τραπεζῶν ξυλίνων μικρὸνἀπὸ τῆς γῆς ἐπηρμένων. Simile quid de Tuberone Stoico Tullius narrat Orat. pro Muraena. Vide de huiusmodi veter. stratis, Hier. Magium Miscellan. l. 2. c. 16. Idem vero et in Sacris inprimis Veter. adhibitum. Sic apud Romanos Matronae, quae in casto Isidis aut Cereris erant; et apud Athenienses mulieres Θεσμοφοριάζουσαι, quia per eos dies, quibus castum obsetvabatur, a lectis suis genialibus secubabant, stramenta habebant in templo, ut plurimum farta iis herbis ac foliis, quae castitati conducere existimabantur, iisque incubabant, uti diximus supra in voce Cadurcum; quae cum proprie Cadurciam culciatam ex lino apud Cadurcos nato factam significaret, postmodum duravit in appellatione stramenti, uti loquitur Plin. l. 19. c. 1. etc. Porro Stramineas casas ab antiquis fieri consuevisse, docet Caesar de Bello Gall. l. 5. c. 42. qui suâ quoque aetate Gallis eas in usu fuisse testatur. Et Ovidius l. 2. Amor. eleg. 9. v. 17. ubi de veterib. Romanis,
Roma nisi immensum vires promosset in orbem,
Stramineis esset nunc quoque densa casis.
Unde apud C. Nepotem Alicibiade c. 10. Sunt qui legant, Noctu ligna contulerunt, circa stramineam casam, in qua quiescebat. Vide Keuchenium aliosque ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • stramèn — fuori mano ( extra mano ) …   Dizionario Materano

  • Ardet de facili stramen, cum jungitur igni. — См. Не шути огнем, обожжешься …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • stramentas — strameñtas sm. (2) NdŽ, FrnW = instrumentas: Ir natų turim, ir stramentų gavom – susėsti muzikantiškai vis dar nemokam J.Jabl …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Feuer — 1. Bedecktes Feuer glimmt unter der Asche. Frz.: Peu bien couvert, comme dit ma bru, par sa cendre est entretenu. 2. Bedecktes – Feuer, grössre Hitze. – Winckler, XX, 42. 3. Bedecktes Feuer hitzt am meisten. – Winckler, XI, 96. Frz.: Le feu plus… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Hétérokontophytes — Stramenopiles Straménopiles …   Wikipédia en Français

  • Stramenopila — Stramenopiles Straménopiles …   Wikipédia en Français

  • Stramenopile — Stramenopiles Straménopiles …   Wikipédia en Français

  • Stramenopiles — Straménopiles …   Wikipédia en Français

  • Straménopile — Stramenopiles Straménopiles …   Wikipédia en Français

  • Straménopiles — Stramenopiles Straménopiles …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”